Znaleziono 8719 Wyniki dla: Dom
Qui dedit eis hastas et arma regis David, quæ erant in domo Domini. (Liber II Regum 11, 10)
Audivit autem Athalia vocem populi currentis: et ingressa ad turbas in templum Domini, (Liber II Regum 11, 13)
Præcepit autem Jojada centurionibus qui erant super exercitum, et ait eis: Educite eam extra septa templi, et quicumque eam secutus fuerit, feriatur gladio. Dixerat enim sacerdos: Non occidatur in templo Domini. (Liber II Regum 11, 15)
Pepigit ergo Jojada fœdus inter Dominum, et inter regem, et inter populum, ut esset populus Domini: et inter regem et populum. (Liber II Regum 11, 17)
Ingressusque est omnis populus terræ templum Baal, et destruxerunt aras ejus, et imagines contriverunt valide: Mathan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini. (Liber II Regum 11, 18)
Tulitque centuriones, et Cerethi et Phelethi legiones, et omnem populum terræ, deduxeruntque regem de domo Domini: et venerunt per viam portæ scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum. (Liber II Regum 11, 19)
Lætatusque est omnis populus terræ, et civitas conquievit: Athalia autem occisa est gladio in domo regis. (Liber II Regum 11, 20)
Fecitque Joas rectum coram Domino cunctis diebus quibus docuit eum Jojada sacerdos. (Liber II Regum 12, 2)
Dixitque Joas ad sacerdotes: Omnem pecuniam sanctorum, quæ illata fuerit in templum Domini a prætereuntibus, quæ offertur pro pretio animæ, et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini: (Liber II Regum 12, 4)
accipiant illam sacerdotes juxta ordinem suum, et instaurent sartatecta domus, si quid necessarium viderint instauratione. (Liber II Regum 12, 5)
Prohibitique sunt sacerdotes ultra accipere pecuniam a populo, et instaurare sartatecta domus. (Liber II Regum 12, 8)
Et tulit Jojada pontifex gazophylacium unum, aperuitque foramen desuper, et posuit illud juxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini: mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia, omnem pecuniam quæ deferebatur ad templum Domini. (Liber II Regum 12, 9)