Znaleziono 8719 Wyniki dla: Dom
Dixitque mulier ad Eliam : Nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est. (Liber I Regum 17, 24)
Post dies multos factum est verbum Domini ad Eliam, in anno tertio, dicens : Vade, et ostende te Achab, ut dem pluviam super faciem terræ. (Liber I Regum 18, 1)
Vocavitque Achab Abdiam dispensatorem domus suæ : Abdias autem timebat Dominum valde. (Liber I Regum 18, 3)
Nam cum interficeret Jezabel prophetas Domini, tulit ille centum prophetas, et abscondit eos quinquagenos et quinquagenos in speluncis, et pavit eos pane et aqua. (Liber I Regum 18, 4)
Cumque esset Abdias in via, Elias occurrit ei : qui cum cognovisset eum, cecidit super faciem suam, et ait : Num tu es, domine mi, Elias ? (Liber I Regum 18, 7)
Cui ille respondit : Ego. Vade, et dic domino tuo : Adest Elias. (Liber I Regum 18, 8)
Vivit Dominus Deus tuus, quia non est gens aut regnum quo non miserit dominus meus te requirens : et respondentibus cunctis : Non est hic : adjuravit regna singula et gentes, eo quod minime reperireris. (Liber I Regum 18, 10)
Et nunc tu dicis mihi : Vade, et dic domino tuo : Adest Elias. (Liber I Regum 18, 11)
Cumque recessero a te, spiritus Domini asportabit te in locum quem ego ignoro : et ingressus nuntiabo Achab, et non inveniens te, interficiet me : servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua. (Liber I Regum 18, 12)
Numquid non indicatum est tibi domino meo quid fecerim cum interficeret Jezabel prophetas Domini, quod absconderim de prophetis Domini centum viros, quinquagenos et quinquagenos, in speluncis, et paverim eos pane et aqua ? (Liber I Regum 18, 13)
et nunc tu dicis : Vade, et dic domino tuo : Adest Elias : ut interficiat me ? (Liber I Regum 18, 14)
Et dixit Elias : Vivit Dominus exercituum, ante cujus vultum sto, quia hodie apparebo ei. (Liber I Regum 18, 15)