Mosaico decorativo

Znaleziono 8719 Wyniki dla: Dom

  • Voluitque David pater meus ædificare domum nomini Domini Dei Israël : (Liber I Regum 8, 17)

  • et ait Dominus ad David patrem meum : Quod cogitasti in corde tuo ædificare domum nomini meo, bene fecisti, hoc ipsum mente tractans. (Liber I Regum 8, 18)

  • Verumtamen tu non ædificabis mihi domum, sed filius tuus, qui egredietur de renibus tuis, ipse ædificabit domum nomini meo. (Liber I Regum 8, 19)

  • Confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus est : stetique pro David patre meo, et sedi super thronum Israël, sicut locutus est Dominus : et ædificavi domum nomini Domini Dei Israël. (Liber I Regum 8, 20)

  • Et constitui ibi locum arcæ in qua fœdus Domini est, quod percussit cum patribus nostris quando egressi sunt de terra Ægypti. (Liber I Regum 8, 21)

  • Stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesiæ Israël, et expandit manus suas in cælum, (Liber I Regum 8, 22)

  • et ait : Domine Deus Israël, non est similis tui deus in cælo desuper, et super terram deorsum : qui custodis pactum et misericordiam servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo. (Liber I Regum 8, 23)

  • Nunc igitur Domine Deus Israël, conserva famulo tuo David patri meo quæ locutus es ei, dicens : Non auferetur de te vir coram me, qui sedeat super thronum Israël : ita tamen si custodierint filii tui viam suam, ut ambulent coram me sicut tu ambulasti in conspectu meo. (Liber I Regum 8, 25)

  • Et nunc Domine Deus Israël, firmentur verba tua quæ locutus es servo tuo David patri meo. (Liber I Regum 8, 26)

  • Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram ? si enim cælum, et cæli cælorum, te capere non possunt, quanto magis domus hæc, quam ædificavi ? (Liber I Regum 8, 27)

  • Sed respice ad orationem servi tui, et ad preces ejus, Domine Deus meus : audi hymnum et orationem quam servus tuus orat coram te hodie : (Liber I Regum 8, 28)

  • ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte ac die : super domum, de qua dixisti : Erit nomen meum ibi : ut exaudias orationem quam orat in loco isto ad te servus tuus : (Liber I Regum 8, 29)


"A mansidão reprime a ira." São Padre Pio de Pietrelcina