Mosaico decorativo

Znaleziono 8719 Wyniki dla: Dom

  • Et ait Samuel: Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israël factus es? unxitque te Dominus in regem super Israël, (Liber I Samuelis 15, 17)

  • et misit te Dominus in viam, et ait: Vade, et interfice peccatores Amalec, et pugnabis contra eos usque ad internecionem eorum? (Liber I Samuelis 15, 18)

  • Quare ergo non audisti vocem Domini: sed versus ad prædam es, et fecisti malum in oculis Domini? (Liber I Samuelis 15, 19)

  • Et ait Saul ad Samuelem: Immo audivi vocem Domini, et ambulavi in via per quam misit me Dominus, et adduxi Agag regem Amalec, et Amalec interfeci. (Liber I Samuelis 15, 20)

  • Tulit autem de præda populus oves et boves, primitias eorum quæ cæsa sunt, ut immolet Domino Deo suo in Galgalis. (Liber I Samuelis 15, 21)

  • Et ait Samuel: Numquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini? melior est enim obedientia quam victimæ, et auscultare magis quam offerre adipem arietum. (Liber I Samuelis 15, 22)

  • Quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare: et quasi scelus idololatriæ, nolle acquiescere. Pro eo ergo quod abjecisti sermonem Domini, abjecit te Dominus ne sis rex. (Liber I Samuelis 15, 23)

  • Dixitque Saul ad Samuelem: Peccavi, quia prævaricatus sum sermonem Domini et verba tua, timens populum, et obediens voci eorum. (Liber I Samuelis 15, 24)

  • Sed nunc porta, quæso, peccatum meum, et revertere mecum, ut adorem Dominum. (Liber I Samuelis 15, 25)

  • Et ait Samuel ad Saul: Non revertar tecum, quia projecisti sermonem Domini, et projecit te Dominus ne sis rex super Israël. (Liber I Samuelis 15, 26)

  • Et ait ad eum Samuel: Scidit Dominus regnum Israël a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te. (Liber I Samuelis 15, 28)

  • At ille ait: Peccavi: sed nunc honora me coram senioribus populi mei et coram Israël, et revertere mecum, ut adorem Dominum Deum tuum. (Liber I Samuelis 15, 30)


"Comunguemos com santo temor e com grande amor." São Padre Pio de Pietrelcina