Znaleziono 443 Wyniki dla: Dixitque

  • Dixitque ad regem: Verus est sermo quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua. (Liber II Paralipomenon 9, 5)

  • Dixitque ad eos: Quid vobis videtur? vel respondere quid debeo populo huic, qui dixit mihi: Subleva jugum quod imposuit nobis pater tuus? (Liber II Paralipomenon 10, 9)

  • Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam, et principes Juda qui congregati fuerant in Jerusalem, fugientes Sesac: dixitque ad eos: Hæc dicit Dominus: Vos reliquistis me, et ego reliqui vos in manu Sesac. (Liber II Paralipomenon 12, 5)

  • Dixitque Achab rex Israël ad Josaphat regem Juda: Veni mecum in Ramoth Galaad. Cui ille respondit: Ut ego, et tu: sicut populus tuus, sic et populus meus: tecumque erimus in bello. (Liber II Paralipomenon 18, 3)

  • Dixitque Josaphat ad regem Israël: Consule, obsecro, impræsentiarum sermonem Domini. (Liber II Paralipomenon 18, 4)

  • Dixitque Josaphat: Numquid non est hic prophetes Domini, ut ab illo etiam requiramus? (Liber II Paralipomenon 18, 6)

  • Et ait rex Israël ad Josaphat: Est vir unus a quo possumus quærere Domini voluntatem: sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum omni tempore: est autem Michæas filius Jemla. Dixitque Josaphat: Ne loquaris, rex, hoc modo. (Liber II Paralipomenon 18, 7)

  • Dixitque rex: Iterum atque iterum te adjuro, ut mihi non loquaris, nisi quod verum est in nomine Domini. (Liber II Paralipomenon 18, 15)

  • At ille respondit: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Dixitque Dominus: Decipies, et prævalebis: egredere, et fac ita. (Liber II Paralipomenon 18, 21)

  • Dixitque Michæas: Tu ipse videbis in die illo, quando ingressus fueris cubiculum de cubiculo ut abscondaris. (Liber II Paralipomenon 18, 24)

  • Dixitque Michæas: Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me. Et ait: Audite, omnes populi. (Liber II Paralipomenon 18, 27)

  • Dixitque rex Israël ad Josaphat: Mutabo habitum, et sic ad pugnam vadam: tu autem induere vestibus tuis. Mutatoque rex Israël habitu, venit ad bellum. (Liber II Paralipomenon 18, 29)


Como distinguir uma tentação de um pecado e como estar certo de que não se pecou? – perguntou um penitente. Padre Pio sorriu e respondeu: “Como se distingue um burro de um homem? O burro tem de ser conduzido; o homem conduz a si mesmo!” São Padre Pio de Pietrelcina