Znaleziono 1368 Wyniki dla: Dixit
Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit: (Evangelium secundum Matthaeum 15, 3)
Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite, et intelligite. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 10)
Respondens autem Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istam. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 15)
At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis? (Evangelium secundum Matthaeum 15, 16)
At illa dixit: Etiam Domine: nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 27)
Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbæ, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent: et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 32)
Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 6)
Sciens autem Jesus, dixit: Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis? (Evangelium secundum Matthaeum 16, 8)
Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 16)
Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 17)
Qui conversus, dixit Petro: Vade post me Satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea quæ Dei sunt, sed ea quæ hominum. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 23)
Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 24)