Znaleziono 948 Wyniki dla: Dicit
et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis. (Evangelium secundum Marcum 1, 44)
Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis: Quid ista cogitatis in cordibus vestris? (Evangelium secundum Marcum 2, 8)
Et dicit eis: Licet sabbatis benefacere, an male? animam salvam facere, an perdere? At illi tacebant. (Evangelium secundum Marcum 3, 4)
Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super cæcitate cordis eorum, dicit homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi. (Evangelium secundum Marcum 3, 5)
Et dicit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam, ne comprimerent eum: (Evangelium secundum Marcum 3, 9)
Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi sumus. (Evangelium secundum Marcum 5, 9)
Et dicit eis: Quot panes habetis? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt: Quinque, et duos pisces. (Evangelium secundum Marcum 6, 38)
Tunc dicit illis: Vos vero quem me esse dicitis? Respondens Petrus, ait ei: Tu es Christus. (Evangelium secundum Marcum 8, 29)
Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. (Evangelium secundum Marcum 12, 36)
Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus? Et multa turba eum libenter audivit. (Evangelium secundum Marcum 12, 37)
Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis: Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquæ bajulans: sequimini eum, (Evangelium secundum Marcum 14, 13)
et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem? (Evangelium secundum Marcum 14, 14)
