Znaleziono 82 Wyniki dla: Dicebat
Cui dicebat Tobias : Tace, et noli turbari : sanus est filius noster : satis fidelis est vir ille, cum quo misimus eum. (Liber Thobis 10, 6)
At vero Raguel dicebat ad generum suum : Mane hic, et ego mittam nuntium salutis de te ad Tobiam patrem tuum. (Liber Thobis 10, 8)
Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos: consurgensque diluculo, offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus. (Liber Iob 1, 5)
At ille pro his quæ habebat in mandatis a rege, dicebat omni genere regi ea esse deferenda. (Liber II Maccabaeorum 3, 13)
Alcimus autem, videns caritatem illorum ad invicem et conventiones, venit ad Demetrium, et dicebat Nicanorem rebus alienis assentire, Judamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse. (Liber II Maccabaeorum 14, 26)
Et docebat me, atque dicebat: Suscipiat verba mea cor tuum ; custodi præcepta mea, et vives. (Liber Proverbiorum 4, 4)
Hæc est civitas gloriosa habitans in confidentia, quæ dicebat in corde suo: Ego sum, et extra me non est alia amplius: quomodo facta est in desertum cubile bestiæ? omnis qui transit per eam sibilabit, et movebit manum suam. (Prophetia Sophoniae 2, 15)
Dicebat enim intra se: Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 21)
Et cum venisset Jesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat: (Evangelium secundum Matthaeum 9, 23)
Dicebat enim illi Joannes: Non licet tibi habere eam. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 4)
Et dicebat eis: Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum. (Evangelium secundum Marcum 2, 27)
Et convocatis eis in parabolis dicebat illis: Quomodo potest Satanas Satanam ejicere? (Evangelium secundum Marcum 3, 23)