Znaleziono 5132 Wyniki dla: Deuteronomy I Moses Autem Legem
Saulus autem multo magis convalescebat, et confundebat Judæos qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus. (Actus Apostolorum 9, 22)
Cum autem implerentur dies multi, consilium fecerunt in unum Judæi ut eum interficerent. (Actus Apostolorum 9, 23)
Notæ autem factæ sunt Saulo insidiæ eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent. (Actus Apostolorum 9, 24)
Accipientes autem eum discipuli nocte, per murum dimiserunt eum, submittentes in sporta. (Actus Apostolorum 9, 25)
Cum autem venisset in Jerusalem, tentabat se jungere discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus. (Actus Apostolorum 9, 26)
Barnabas autem apprehensum illum duxit ad Apostolos: et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Jesu. (Actus Apostolorum 9, 27)
Loquebatur quoque gentibus, et disputabat cum Græcis: illi autem quærebant occidere eum. (Actus Apostolorum 9, 29)
Factum est autem, ut Petrus dum pertransiret universos, deveniret ad sanctos qui habitabant Lyddæ. (Actus Apostolorum 9, 32)
Invenit autem ibi hominem quemdam, nomine Æneam, ab annis octo jacentem in grabato, qui erat paralyticus. (Actus Apostolorum 9, 33)
In Joppe autem fuit quædam discipula, nomine Tabitha, quæ interpretata dicitur Dorcas. Hæc erat plena operibus bonis et eleemosynis quas faciebat. (Actus Apostolorum 9, 36)
Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur. Quam cum lavissent, posuerunt eam in cœnaculo. (Actus Apostolorum 9, 37)
Cum autem prope esset Lydda ad Joppen, discipuli, audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum, rogantes: Ne pigriteris venire ad nos. (Actus Apostolorum 9, 38)