Znaleziono 2668 Wyniki dla: Deus Jerusalem
Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 9)
Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei? (Evangelium secundum Matthaeum 6, 30)
Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit: (Evangelium secundum Matthaeum 15, 3)
Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 6)
Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 17)
Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 32)
Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti? (Evangelium secundum Matthaeum 23, 37)
Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? (Evangelium secundum Matthaeum 27, 46)
Quid hic sic loquitur? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? (Evangelium secundum Marcum 2, 7)
ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus. (Evangelium secundum Marcum 10, 6)
Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. (Evangelium secundum Marcum 10, 9)
Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? nemo bonus, nisi unus Deus. (Evangelium secundum Marcum 10, 18)