Mosaico decorativo

Znaleziono 2668 Wyniki dla: Deus Jerusalem

  • tres viri isti si fuerint in ea, vivo ego, dicit Dominus Deus, quia nec filios nec filias liberabunt, sed ipsi soli liberabuntur, terra autem desolabitur. (Prophetia Ezechielis 14, 16)

  • et tres viri isti fuerint in medio ejus: vivo ego, dicit Dominus Deus, non liberabunt filios neque filias, sed ipsi soli liberabuntur. (Prophetia Ezechielis 14, 18)

  • et Noë, et Daniel, et Job fuerint in medio ejus: vivo ego, dicit Dominus Deus, quia filium et filiam non liberabunt, sed ipsi justitia sua liberabunt animas suas. (Prophetia Ezechielis 14, 20)

  • Quoniam hæc dicit Dominus Deus: Quod etsi quatuor judicia mea pessima, gladium, et famem, ac bestias malas, et pestilentiam, immisero in Jerusalem, ut interficiam de ea hominem et pecus, (Prophetia Ezechielis 14, 21)

  • tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et filias: ecce ipsi ingredientur ad vos, et videbitis viam eorum et adinventiones eorum, et consolabimini super malo quod induxi in Jerusalem, in omnibus quæ importavi super eam. (Prophetia Ezechielis 14, 22)

  • Et consolabuntur vos, cum videritis viam eorum et adinventiones eorum: et cognoscetis quod non frustra fecerim omnia quæ feci in ea, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 14, 23)

  • Propterea hæc dicit Dominus Deus: Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum, sic tradam habitatores Jerusalem. (Prophetia Ezechielis 15, 6)

  • et dedero terram inviam et desolatam, eo quod prævaricatores extiterint, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 15, 8)

  • Fili hominis, notas fac Jerusalem abominationes suas, (Prophetia Ezechielis 16, 2)

  • et dices: Hæc dicit Dominus Deus Jerusalem: Radix tua et generatio tua de terra Chanaan: pater tuus Amorrhæus, et mater tua Cethæa. (Prophetia Ezechielis 16, 3)

  • Et transivi per te, et vidi te: et ecce tempus tuum, tempus amantium: et expandi amictum meum super te, et operui ignominiam tuam: et juravi tibi, et ingressus sum pactum tecum, ait Dominus Deus, et facta es mihi. (Prophetia Ezechielis 16, 8)

  • Et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam, quia perfecta eras in decore meo quem posueram super te, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 16, 14)


"Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!" São Padre Pio de Pietrelcina