Mosaico decorativo

Znaleziono 2837 Wyniki dla: Deus: Legatum David

  • Et planget terra: familiæ et familiæ seorsum: familiæ domus David seorsum, et mulieres eorum seorsum: (Prophetia Zachariae 12, 12)

  • In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Jerusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatæ. (Prophetia Zachariae 13, 1)

  • Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum. Ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam: Populus meus es: et ipse dicet: Dominus Deus meus. (Prophetia Zachariae 13, 9)

  • Et fugietis ad vallem montium eorum, quoniam conjungetur vallis montium usque ad proximum: et fugietis sicut fugistis a facie terræmotus in diebus Oziæ regis Juda: et veniet Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo. (Prophetia Zachariae 14, 5)

  • Numquid non pater unus omnium nostrum? numquid non Deus unus creavit nos? quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum, violans pactum patrum nostrorum? (Prophetia Malachiae 2, 10)

  • Cum odio habueris, dimitte, dicit Dominus Deus Israël: operiet autem iniquitas vestimentum ejus, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum, et nolite despicere. (Prophetia Malachiae 2, 16)

  • Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris, et dixistis: In quo eum fecimus laborare? In eo quod dicitis: Omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent: aut certe ubi est Deus judicii? (Prophetia Malachiae 2, 17)

  • Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 1)

  • Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Jesse. Jesse autem genuit David regem. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 5)

  • David autem rex genuit Salomonem ex ea quæ fuit Uriæ. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 6)

  • Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad David, generationes quatuordecim: et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quatuordecim: et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quatuordecim. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 17)

  • Hæc autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 20)


"Deus nunca me recusou um pedido". São Padre Pio de Pietrelcina