Mosaico decorativo

Znaleziono 2837 Wyniki dla: Deus: Legatum David

  • Hæc dicit Dominus Deus: Calicem sororis tuæ bibes profundum et latum: eris in derisum et in subsannationem quæ est capacissima. (Prophetia Ezechielis 23, 32)

  • Et bibes illum, et epotabis usque ad fæces: et fragmenta ejus devorabis, et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 23, 34)

  • Propterea hæc dicit Dominus Deus: Quia oblita es mei, et projecisti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas. (Prophetia Ezechielis 23, 35)

  • Hæc enim dicit Dominus Deus: Adduc ad eas multitudinem, et trade eas in tumultum et in rapinam. (Prophetia Ezechielis 23, 46)

  • Et dabunt scelus vestrum super vos, et peccata idolorum vestrorum portabitis: et scietis quia ego Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 23, 49)

  • Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Pone ollam ; pone, inquam, et mitte in eam aquam. (Prophetia Ezechielis 24, 3)

  • Propterea hæc dicit Dominus Deus: Væ civitati sanguinum, ollæ cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea ! per partes et per partes suas ejice eam: non cecidit super eam sors. (Prophetia Ezechielis 24, 6)

  • Propterea hæc dicit Dominus Deus: Væ civitati sanguinum, cujus ego grandem faciam pyram ! (Prophetia Ezechielis 24, 9)

  • Loquere domui Israël: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra: filii vestri et filiæ vestræ quas reliquistis, gladio cadent. (Prophetia Ezechielis 24, 21)

  • Eritque Ezechiel vobis in portentum: juxta omnia quæ fecit, facietis cum venerit istud: et scietis quia ego Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 24, 24)

  • Et dices filiis Ammon: Audite verbum Domini Dei. Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixisti: Euge, euge, super sanctuarium meum, quia pollutum est ; et super terram Israël, quoniam desolata est ; et super domum Juda, quoniam ducti sunt in captivitatem: (Prophetia Ezechielis 25, 3)

  • Quia hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede, et gavisa es ex toto affectu super terram Israël, (Prophetia Ezechielis 25, 6)


"Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso". São Padre Pio de Pietrelcina