Znaleziono 71 Wyniki dla: Desuper

  • et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet. (Liber Iob 36, 30)

  • Et mandavit nubibus desuper, et januas cæli aperuit. (Liber Psalmorum 77, 23)

  • Sed et turres ligneæ super eos firmæ protegentes super singulas bestias: et super eas machinæ: et super singulas viri virtutis triginta duo, qui pugnabant desuper: et Indus magister bestiæ. (Liber I Maccabaeorum 6, 37)

  • Et venit, et castra posuit desuper Bethbessen: et oppugnavit eam dies multos, et fecit machinas. (Liber I Maccabaeorum 9, 64)

  • Si contuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus. (Liber Proverbiorum 27, 22)

  • Rorate, cæli, desuper, et nubes pluant justum ; aperiatur terra, et germinet Salvatorem, et justitia oriatur simul: ego Dominus creavi eum. (Liber Isaiae 45, 8)

  • Lugebit terra, et mœrebunt cæli desuper, eo quod locutus sum. Cogitavi, et non pœnituit me, nec aversus sum ab eo. (Liber Ieremiae 4, 28)

  • ignis etiam missus desuper, ut consumat montes et silvas, facit quod præceptum est ei: hæc autem neque speciebus, neque virtutibus, uni eorum similia sunt. (Liber Baruch 6, 62)

  • Similitudo autem vultus eorum, facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quatuor, facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor, et facies aquilæ desuper ipsorum quatuor. (Prophetia Ezechielis 1, 10)

  • Facies eorum et pennæ eorum extentæ desuper: duæ pennæ singulorum jungebantur, et duæ tegebant corpora eorum. (Prophetia Ezechielis 1, 11)

  • Et similitudo super capita animalium firmamenti, quasi aspectus crystalli horribilis, et extenti super capita eorum desuper. (Prophetia Ezechielis 1, 22)

  • Et super firmamentum quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni: et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper. (Prophetia Ezechielis 1, 26)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina