Znaleziono 1517 Wyniki dla: Dei
Filii tui projecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum sicut oryx illaqueatus, pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui. (Liber Isaiae 51, 20)
Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium ; et videbunt omnes fines terræ salutare Dei nostri. (Liber Isaiae 52, 10)
Me etenim de die in diem quærunt, et scire vias meas volunt, quasi gens quæ justitiam fecerit, et judicium Dei sui non dereliquerit. Rogant me judicia justitiæ ; appropinquare Deo volunt. (Liber Isaiae 58, 2)
Peccare et mentiri contra Dominum, et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri, ut loqueremur calumniam et transgressionem ; concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii. (Liber Isaiae 59, 13)
Me enim insulæ exspectant, et naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longe ; argentum eorum, et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui, et Sancto Israël, quia glorificavit te. (Liber Isaiae 60, 9)
Vos autem sacerdotes Domini vocabimini: Ministri Dei nostri, dicetur vobis, fortitudinem gentium comedetis, et in gloria earum superbietis. (Liber Isaiae 61, 6)
Et eris corona gloriæ in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. (Liber Isaiae 62, 3)
Vox in viis audita est, ploratus et ululatus filiorum Israël: quoniam iniquam fecerunt viam suam ; obliti sunt Domini Dei sui. (Liber Ieremiae 3, 21)
Dormiemus in confusione nostra, et operiet nos ignominia nostra: quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos, et patres nostri, ab adolescentia nostra usque ad diem hanc: et non audivimus vocem Domini Dei nostri. (Liber Ieremiae 3, 25)
Ego autem dixi: Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei sui. (Liber Ieremiae 5, 4)
Ibo igitur ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui: et ecce magis hi simul confregerunt jugum ; ruperunt vincula. (Liber Ieremiae 5, 5)
Et dices ad eos: Hæc est gens quæ non audivit vocem Domini Dei sui, nec recepit disciplinam ; periit fides, et ablata est de ore eorum. (Liber Ieremiae 7, 28)