Znaleziono 1517 Wyniki dla: Dei
Et timuit Deum tunc temporis, dicens: Quomodo possum ad me introducere arcam Dei? (Liber I Paralipomenon 13, 12)
Mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus: et benedixit Dominus domui ejus, et omnibus quæ habebat. (Liber I Paralipomenon 13, 14)
Fecit quoque sibi domos in civitate David: et ædificavit locum arcæ Dei, tetenditque ei tabernaculum. (Liber I Paralipomenon 15, 1)
Tunc dixit David: Illicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam, et ad ministrandum sibi usque in æternum. (Liber I Paralipomenon 15, 2)
Congregavitque universum Israël in Jerusalem, ut afferretur arca Dei in locum suum, quem præparaverat ei: (Liber I Paralipomenon 15, 3)
et dixit ad eos: Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris, et afferte arcam Domini Dei Israël ad locum qui ei præparatus est: (Liber I Paralipomenon 15, 12)
Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitæ ut portarent arcam Domini Dei Israël. (Liber I Paralipomenon 15, 14)
Et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut præceperat Moyses juxta verbum Domini, humeris suis in vectibus. (Liber I Paralipomenon 15, 15)
Porro Sebenias, et Josaphat, et Nathanaël, et Amasai, et Zacharias, et Banaias, et Eliezer sacerdotes, clangebant tubis coram arca Dei: et Obededom et Jehias erant janitores arcæ. (Liber I Paralipomenon 15, 24)
Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David: et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo. (Liber I Paralipomenon 16, 1)
Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan, dicens: (Liber I Paralipomenon 17, 3)
Confortare, et agamus viriliter pro populo nostro, et pro urbibus Dei nostri: Dominus autem, quod in conspectu suo bonum est, faciet. (Liber I Paralipomenon 19, 13)