Znaleziono 391 Wyniki dla: Dedit
Cælum cæli Domino ; terram autem dedit filiis hominum. (Liber Psalmorum 113, 24)
Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum. (Liber Psalmorum 123, 6)
et dedit terram eorum hæreditatem, hæreditatem Israël populo suo. (Liber Psalmorum 134, 12)
et dedit terram eorum hæreditatem, quoniam in æternum misericordia ejus ; (Liber Psalmorum 135, 21)
Et destinaverunt aliqui de populo, et abierunt ad regem: et dedit illis potestatem ut facerent justitiam gentium. (Liber I Maccabaeorum 1, 14)
et aperuit ærarium suum, et dedit stipendia exercitui in annum: et mandavit illis ut essent parati ad omnia. (Liber I Maccabaeorum 3, 28)
et dedit ei diadema, et stolam suam, et annulum, ut adduceret Antiochum filium suum, et nutriret eum, et regnaret. (Liber I Maccabaeorum 6, 15)
et dedit se ut liberaret populum suum, et acquireret sibi nomen æternum. (Liber I Maccabaeorum 6, 44)
Et dedit ei potestatem congregandi exercitum, et fabricare arma, et esse ipsum socium ejus: et obsides, qui erant in arce, jussit tradi ei. (Liber I Maccabaeorum 10, 6)
Et timuerunt timore magno, quoniam audierunt quod dedit ei rex potestatem congregandi exercitum. (Liber I Maccabaeorum 10, 8)
Et occurrit ei Alexander rex, et dedit ei Cleopatram filiam suam: et fecit nuptias ejus Ptolemaidæ, sicut reges in magna gloria. (Liber I Maccabaeorum 10, 58)
Et abiit cum gloria Ptolemaidam, et occurrit ibi duobus regibus, et dedit illis argentum multum, et aurum, et dona: et invenit gratiam in conspectu eorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 60)
