Znaleziono 965 Wyniki dla: David
Et posuit David præsidium in Syria Damasci: factaque est Syria David serviens sub tributo: servavitque Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est. (Liber II Samuelis 8, 6)
Et tulit David arma aurea quæ habebant servi Adarezer, et detulit ea in Jerusalem. (Liber II Samuelis 8, 7)
Et de Bete et de Beroth, civitatibus Adarezer, tulit rex David æs multum nimis. (Liber II Samuelis 8, 8)
Audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adarezer, (Liber II Samuelis 8, 9)
et misit Thou Joram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret: eo quod expugnasset Adarezer, et percussisset eum. Hostis quippe erat Thou Adarezer, et in manu ejus erant vasa aurea, et vasa argentea, et vasa ærea: (Liber II Samuelis 8, 10)
quæ et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro quæ sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat, (Liber II Samuelis 8, 11)
Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum, cæsis decem et octo millibus: (Liber II Samuelis 8, 13)
et posuit in Idumæa custodes, statuitque præsidium: et facta est universa Idumæa serviens David, et servavit Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est. (Liber II Samuelis 8, 14)
Et regnavit David super omnem Israël: faciebat quoque David judicium et justitiam omni populo suo. (Liber II Samuelis 8, 15)
Banaias autem filius Jojadæ super Cerethi et Phelethi: filii autem David sacerdotes erant. (Liber II Samuelis 8, 18)
Et dixit David: Putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam propter Jonathan? (Liber II Samuelis 9, 1)
Misit ergo rex David, et tulit eum de domo Machir filii Ammiel, de Lodabar. (Liber II Samuelis 9, 5)
