Mosaico decorativo

Znaleziono 995 Wyniki dla: David In Generatione

  • Dedit autem reliquum Jacob, et David de ipsa stirpe. (Liber Ecclesiasticus 47, 25)

  • et relicta est gens perpauca, et princeps in domo David. (Liber Ecclesiasticus 48, 17)

  • nam fecit Ezechias quod placuit Deo, et fortiter ivit in via David patris sui, quam mandavit illi Isaias, propheta magnus, et fidelis in conspectu Dei. (Liber Ecclesiasticus 48, 25)

  • Præter David et Ezechiam et Josiam, omnes peccatum commiserunt: (Liber Ecclesiasticus 49, 5)

  • Et nuntiaverunt domui David, dicentes: Requievit Syria super Ephraim. Et commotum est cor ejus, et cor populi ejus, sicut moventur ligna silvarum a facie venti. (Liber Isaiae 7, 2)

  • Et dixit: Audite ergo, domus David. Numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? (Liber Isaiae 7, 13)

  • Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis ; super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc. (Liber Isaiae 9, 7)

  • Et præparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, judicans et quærens judicium, et velociter reddens quod justum est. (Liber Isaiae 16, 5)

  • Et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatæ sunt ; et congregastis aquas piscinæ inferioris, (Liber Isaiae 22, 9)

  • Et dabo clavem domus David super humerum ejus ; et aperiet, et non erit qui claudat ; et claudet, et non erit qui aperiat. (Liber Isaiae 22, 22)

  • Væ Ariel, Ariel civitas, quam expugnavit David ! additus est annus ad annum: solemnitates evolutæ sunt. (Liber Isaiae 29, 1)

  • Nocte et die non extinguetur, in sempiternum ascendet fumus ejus, a generatione in generationem desolabitur, in sæcula sæculorum non erit transiens per eam. (Liber Isaiae 34, 10)


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina