Znaleziono 995 Wyniki dla: David In Generatione
Et dixerunt servi David ad eum: Ecce dies de qua locutus est Dominus ad te: Ego tradam tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis. Surrexit ergo David, et præcidit oram chlamydis Saul silenter. (Liber I Samuelis 24, 5)
Post hæc percussit cor suum David, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul. (Liber I Samuelis 24, 6)
Et confregit David viros suos sermonibus, et non permisit eos ut consurgerent in Saul: porro Saul exsurgens de spelunca, pergebat cœpto itinere. (Liber I Samuelis 24, 8)
Surrexit autem et David post eum: et egressus de spelunca, clamavit post tergum Saul, dicens: Domine mi rex. Et respexit Saul post se: et inclinans se David pronus in terram adoravit, (Liber I Samuelis 24, 9)
dixitque ad Saul: Quare audis verba hominum loquentium: David quærit malum adversum te? (Liber I Samuelis 24, 10)
Cum autem complesset David loquens sermones hujuscemodi ad Saul, dixit Saul: Numquid vox hæc tua est, fili mi David? Et levavit Saul vocem suam, et flevit: (Liber I Samuelis 24, 17)
dixitque ad David: Justior tu es quam ego: tu enim tribuisti mihi bona, ego autem reddidi tibi mala. (Liber I Samuelis 24, 18)
Et juravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam: et David et viri ejus ascenderunt ad tutiora loca. (Liber I Samuelis 24, 23)
Mortuus est autem Samuel, et congregatus est universus Israël, et planxerunt eum, et sepelierunt eum in domo sua in Ramatha. Consurgensque David descendit in desertum Pharan. (Liber I Samuelis 25, 1)
Cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum, (Liber I Samuelis 25, 4)
Interroga pueros tuos, et indicabunt tibi. Nunc ergo inveniant pueri tui gratiam in oculis tuis: in die enim bona venimus: quodcumque invenerit manus tua, da servis tuis, et filio tuo David. (Liber I Samuelis 25, 8)
Cumque venissent pueri David, locuti sunt ad Nabal omnia verba hæc ex nomine David: et siluerunt. (Liber I Samuelis 25, 9)
