Znaleziono 664 Wyniki dla: Cumque
Cumque te salutaverint, dabunt tibi duos panes, et accipies de manu eorum. (Liber I Samuelis 10, 4)
Quando ergo evenerint signa hæc omnia tibi, fac quæcumque invenerit manus tua, quia Dominus tecum est. (Liber I Samuelis 10, 7)
Hebræi autem transierunt Jordanem in terram Gad et Galaad. Cumque adhuc esset Saul in Galgala, universus populus perterritus est qui sequebatur eum. (Liber I Samuelis 13, 7)
Cumque complesset offerens holocaustum, ecce Samuel veniebat: et egressus est Saul obviam ei ut salutaret eum. (Liber I Samuelis 13, 10)
Cumque venisset dies prælii, non est inventus ensis et lancea in manu totius populi qui erat cum Saule et Jonatha, excepto Saul et Jonatha filio ejus. (Liber I Samuelis 13, 22)
Et ait Jonathas: Ecce nos transimus ad viros istos. Cumque apparuerimus eis, (Liber I Samuelis 14, 8)
Et ait Saul populo qui erat cum eo: Requirite, et videte quis abierit ex nobis. Cumque requisissent, repertum est non adesse Jonathan et armigerum ejus. (Liber I Samuelis 14, 17)
Cumque loqueretur Saul ad sacerdotem, tumultus magnus exortus est in castris Philisthinorum: crescebatque paulatim, et clarius resonabat. Et ait Saul ad sacerdotem: Contrahe manum tuam. (Liber I Samuelis 14, 19)
Hæc dicit Dominus exercituum: Recensui quæcumque fecit Amalec Israëli: quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Ægypto. (Liber I Samuelis 15, 2)
Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalec, tetendit insidias in torrente. (Liber I Samuelis 15, 5)
Cumque de nocte surrexisset Samuel ut iret ad Saul mane, nuntiatum est Samueli eo quod venisset Saul in Carmelum, et erexisset sibi fornicem triumphalem, et reversus transisset, descendissetque in Galgala. Venit ergo Samuel ad Saul, et Saul offerebat holocaustum Domino de initiis prædarum quæ attulerat ex Amalec. (Liber I Samuelis 15, 12)
Cumque ingressi essent, vidit Eliab, et ait: Num coram Domino est christus ejus? (Liber I Samuelis 16, 6)
