Znaleziono 691 Wyniki dla: Coram
Fecit Moyses ut præceperat Dominus: et ascenderunt in montem Hor coram omni multitudine. (Liber Numeri 20, 27)
Et ecce unus de filiis Israël intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, et omni turba filiorum Israël, qui flebant ante fores tabernaculi. (Liber Numeri 25, 6)
quorum Nadab et Abiu mortui sunt, cum obtulissent ignem alienum coram Domino. (Liber Numeri 26, 61)
Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi fœderis, atque dixerunt: (Liber Numeri 27, 2)
quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. Hæ sunt aquæ contradictionis in Cades deserti Sin. (Liber Numeri 27, 14)
Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine: (Liber Numeri 27, 19)
Fecit Moyses ut præceperat Dominus: cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi. (Liber Numeri 27, 22)
Et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii, in monimentum filiorum Israël coram Domino. (Liber Numeri 31, 54)
precamurque si invenimus gratiam coram te, ut des nobis famulis tuis eam in possessionem, nec facias nos transire Jordanem. (Liber Numeri 32, 5)
Quibus Moyses ait: Si facitis quod promittitis, expediti pergite coram Domino ad pugnam: (Liber Numeri 32, 20)
et subjiciatur ei omnis terra: tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israël, et obtinebitis regiones, quas vultis, coram Domino. (Liber Numeri 32, 22)
Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subjecta, date eis Galaad in possessionem. (Liber Numeri 32, 29)
