Znaleziono 3322 Wyniki dla: Cor
Præcipe Josue, et corrobora eum atque conforta: quia ipse præcedet populum istum, et dividet eis terram quam visurus es. (Liber Deuteronomii 3, 28)
et observabitis et implebitis opere. Hæc est enim vestra sapientia, et intellectus coram populis, ut audientes universa præcepta hæc, dicant: En populus sapiens et intelligens, gens magna. (Liber Deuteronomii 4, 6)
Custodi igitur temetipsum, et animam tuam sollicite. Ne obliviscaris verborum, quæ viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ. Docebis ea filios ac nepotes tuos, (Liber Deuteronomii 4, 9)
a die in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi, dicens: Congrega ad me populum, ut audiant sermones meos, et discant timere me omni tempore quo vivunt in terra, doceantque filios suos. (Liber Deuteronomii 4, 10)
Si genueritis filios ac nepotes, et morati fueritis in terra, deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem, patrantes malum coram Domino Deo vestro, ut eum ad iracundiam provocetis: (Liber Deuteronomii 4, 25)
Cumque quæsieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum: si tamen toto corde quæsieris, et tota tribulatione animæ tuæ. (Liber Deuteronomii 4, 29)
Quia Deus misericors Dominus Deus tuus est: non dimittet te, nec omnino delebit, neque obliviscetur pacti, in quo juravit patribus tuis. (Liber Deuteronomii 4, 31)
Scito ergo hodie, et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in cælo sursum, et in terra deorsum, et non sit alius. (Liber Deuteronomii 4, 39)
Ista est lex, quam proposuit Moyses coram filiis Israël: (Liber Deuteronomii 4, 44)
et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me, et custodientibus præcepta mea. (Liber Deuteronomii 5, 10)
Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua. (Liber Deuteronomii 6, 5)
Eruntque verba hæc, quæ ego præcipio tibi hodie, in corde tuo: (Liber Deuteronomii 6, 6)
