Znaleziono 3322 Wyniki dla: Cor
Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offeret ut acceptabile sit: omnis macula non erit in eo. (Liber Leviticus 22, 21)
De manu alienigenæ non offeretis panes Deo vestro, et quidquid aliud dare voluerit, quia corrupta, et maculata sunt omnia: non suscipietis ea. (Liber Leviticus 22, 25)
qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis, altero die sabbati, et sanctificabit illum. (Liber Leviticus 23, 11)
Facietis et hircum pro peccato, duosque agnos anniculos hostias pacificorum. (Liber Leviticus 23, 19)
Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum ejus. (Liber Leviticus 23, 20)
Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimæ, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et lætabimini coram Domino Deo vestro. (Liber Leviticus 23, 40)
extra velum testimonii in tabernaculo fœderis. Ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino, cultu rituque perpetuo in generationibus vestris. (Liber Leviticus 24, 3)
quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues: (Liber Leviticus 24, 6)
Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israël fœdere sempiterno: (Liber Leviticus 24, 8)
jumentis tuis et pecoribus, omnia quæ nascuntur præbebunt cibum. (Liber Leviticus 25, 7)
Persequemini inimicos vestros, et corruent coram vobis. (Liber Leviticus 26, 7)
Ponam faciem meam contra vos, et corruetis coram hostibus vestris, et subjiciemini his qui oderunt vos: fugietis, nemine persequente. (Liber Leviticus 26, 17)
