Znaleziono 407 Wyniki dla: Conspectu
Confestim ergo misi ad te: et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quæcumque tibi præcepta sunt a Domino. (Actus Apostolorum 10, 33)
Et cum hæc dixisset, sumens panem, gratias egit Deo in conspectu omnium: et cum fregisset, cœpit manducare. (Actus Apostolorum 27, 35)
ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. (Epistula I ad Corinthios 1, 29)
sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate. (Epistula ad Ephesios 1, 4)
Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo. (Epistula ad Hebraeos 4, 13)
Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos. (Epistula Iacobi 4, 10)
sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples. (Epistula I Petri 3, 4)
in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus: et in conspectu ejus suadebimus corda nostra. (Epistula I Ioannis 3, 19)
qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu ecclesiæ: quos, benefaciens, deduces digne Deo. (Epistula III Ioannis 1, 6)
Joannes septem ecclesiis, quæ sunt in Asia. Gratia vobis, et pax ab eo, qui est, et qui erat, et qui venturus est: et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt: (Apocalypsis Ioannis 1, 4)
Et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile crystallo: et in medio sedis, et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro. (Apocalypsis Ioannis 4, 6)
Post hæc vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis: stantes ante thronum, et in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmæ in manibus eorum: (Apocalypsis Ioannis 7, 9)