Znaleziono 49 Wyniki dla: Comedit

  • Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria. (Liber Proverbiorum 25, 27)

  • Talis est et via mulieris adulteræ, quæ comedit, et tergens os suum dicit: Non sum operata malum. (Liber Proverbiorum 30, 20)

  • Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit. (Liber Proverbiorum 31, 27)

  • omnis enim homo qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est. (Liber Ecclesiastes 3, 13)

  • Stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas, dicens: (Liber Ecclesiastes 4, 5)

  • cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris, et in curis multis, et in ærumna atque tristitia. (Liber Ecclesiastes 5, 16)

  • Et sicut somniat esuriens, et comedit, cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima ejus ; et sicut somniat sitiens et bibit, et postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit, et anima ejus vacua est: sic erit multitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra montem Sion. (Liber Isaiae 29, 8)

  • Medium ejus combussit igni, et de medio ejus carnes comedit ; coxit pulmentum, et saturatus est, et calefactus est, et dixit: Vah ! calefactus sum, vidi focum ; (Liber Isaiae 44, 16)

  • Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adolescentia nostra: greges eorum, et armenta eorum, filios eorum, et filias eorum. (Liber Ieremiae 3, 24)

  • Numquid regnabis quoniam confers te cedro? pater tuus numquid non comedit et bibit, et fecit judicium et justitiam tunc cum bene erat ei? (Liber Ieremiae 22, 15)

  • Grex dispersus Israël: leones ejecerunt eum. Primus comedit eum rex Assur: iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis. (Liber Ieremiae 50, 17)

  • Comedit me, devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis: reddidit me quasi vas inane, absorbuit me quasi draco, replevit ventrem suum teneritudine mea, et ejecit me. (Liber Ieremiae 51, 34)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina