Znaleziono 1312 Wyniki dla: Bonum Terram
Diverte a malo, et fac bonum ; inquire pacem, et persequere eam. (Liber Psalmorum 33, 15)
Spera in Domino, et fac bonitatem ; et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus. (Liber Psalmorum 36, 3)
Quoniam qui malignantur exterminabuntur ; sustinentes autem Dominum, ipsi hæreditabunt terram. (Liber Psalmorum 36, 9)
Mansueti autem hæreditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis. (Liber Psalmorum 36, 11)
quia benedicentes ei hæreditabunt terram ; maledicentes autem ei disperibunt. (Liber Psalmorum 36, 22)
Declina a malo, et fac bonum, et inhabita in sæculum sæculi: (Liber Psalmorum 36, 27)
Justi autem hæreditabunt terram, et inhabitabunt in sæculum sæculi super eam. (Liber Psalmorum 36, 29)
Expecta Dominum, et custodi viam ejus, et exaltabit te ut hæreditate capias terram: cum perierint peccatores, videbis. (Liber Psalmorum 36, 34)
Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos: sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis. (Liber Psalmorum 43, 4)
Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribæ velociter scribentis. (Liber Psalmorum 44, 2)
Pro patribus tuis nati sunt tibi filii ; constitues eos principes super omnem terram. (Liber Psalmorum 44, 17)
Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram, (Liber Psalmorum 45, 9)