Znaleziono 183 Wyniki dla: Biblia Story Bible Jair Amomitas et Abimelech Galaad et Iepthan et Efraim et fatuus

  • Porro Abimelech omni die illo oppugnabat urbem: quam cepit, interfectis habitatoribus ejus, ipsaque destructa, ita ut sal in ea dispergeret. (Liber Iudicum 9, 45)

  • Abimelech quoque audiens viros turris Sichimorum pariter conglobatos, (Liber Iudicum 9, 47)

  • Abimelech autem inde proficiscens venit ad oppidum Thebes, quod circumdans obsidebat exercitu. (Liber Iudicum 9, 50)

  • Accedensque Abimelech juxta turrim, pugnabat fortiter: et appropinquans ostio, ignem supponere nitebatur: (Liber Iudicum 9, 52)

  • et ecce una mulier fragmen molæ desuper jaciens, illisit capiti Abimelech, et confregit cerebrum ejus. (Liber Iudicum 9, 53)

  • et reddidit Deus malum quod fecerat Abimelech contra patrem suum, interfectis septuaginta fratribus suis. (Liber Iudicum 9, 56)

  • Post Abimelech surrexit dux in Israël Thola filius Phua patrui Abimelech, vir de Issachar, qui habitavit in Samir montis Ephraim: (Liber Iudicum 10, 1)

  • Huic successit Jair Galaadites, qui judicavit Israël per viginti et duos annos, (Liber Iudicum 10, 3)

  • habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum, et principes triginta civitatum, quæ ex nomine ejus sunt appellatæ Havoth Jair, id est, oppida Jair, usque in præsentem diem, in terra Galaad. (Liber Iudicum 10, 4)

  • Mortuusque est Jair, ac sepultus in loco cui est vocabulum Camon. (Liber Iudicum 10, 5)

  • Afflictique sunt, et vehementer oppressi per annos decem et octo, omnes qui habitabant trans Jordanem in terra Amorrhæi, qui est in Galaad: (Liber Iudicum 10, 8)

  • Itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria, contra quos congregati filii Israël in Maspha castrametati sunt. (Liber Iudicum 10, 17)


“Façamos o bem, enquanto temos tempo à nossa disposição. Assim, daremos glória ao nosso Pai celeste, santificaremos nós mesmos e daremos bom exemplo aos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina