Znaleziono 183 Wyniki dla: Biblia Story Bible Jair Amomitas et Abimelech Galaad et Iepthan et Efraim et fatuus

  • De Manasse ortus est Machir, a quo familia Machiritarum. Machir genuit Galaad, a quo familia Galaaditarum. (Liber Numeri 26, 29)

  • Galaad habuit filios: Jezer, a quo familia Jezeritarum: et Helec, a quo familia Helecitarum: (Liber Numeri 26, 30)

  • Accesserunt autem filiæ Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Joseph: quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa. (Liber Numeri 27, 1)

  • Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in jumentis infinita substantia. Cumque vidissent Jazer et Galaad aptas animalibus alendis terras, (Liber Numeri 32, 1)

  • Parvulos nostros, et mulieres, et pecora, ac jumenta relinquemus in urbibus Galaad: (Liber Numeri 32, 26)

  • Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subjecta, date eis Galaad in possessionem. (Liber Numeri 32, 29)

  • Porro filii Machir filii Manasse, perrexerunt in Galaad, et vastaverunt eam interfecto Amorrhæo habitatore ejus. (Liber Numeri 32, 39)

  • Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea. (Liber Numeri 32, 40)

  • Jair autem filius Manasse abiit, et occupavit vicos ejus, quos appellavit Havoth Jair, id est, Villas Jair. (Liber Numeri 32, 41)

  • Accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse, de stirpe filiorum Joseph: locutique sunt Moysi coram principibus Israël, atque dixerunt: (Liber Numeri 36, 1)

  • ab Aroër, quæ est super ripam torrentis Arnon, oppido quod in valle situm est, usque Galaad. Non fuit vicus et civitas, quæ nostras effugeret manus: omnes tradidit Dominus Deus noster nobis, (Liber Deuteronomii 2, 36)

  • omnes civitates, quæ sitæ sunt in planitie, et universam terram Galaad et Basan usque ad Selcha, et Edrai civitates regni Og in Basan. (Liber Deuteronomii 3, 10)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina