Znaleziono 183 Wyniki dla: Biblia Story Bible Jair Amomitas et Abimelech Galaad et Iepthan et Efraim et fatuus
Et habitaverunt in Galaad, et in Basan, et in viculis ejus, et in cunctis suburbanis Saron, usque ad terminos. (Liber I Paralipomenon 5, 16)
Necnon et de tribu Gad, Ramoth in Galaad et suburbana ejus, et Manaim cum suburbanis suis, (Liber I Paralipomenon 6, 80)
Porro filius Manasse, Esriel: concubinaque ejus Syra peperit Machir patrem Galaad. (Liber I Paralipomenon 7, 14)
Filius autem Ulam, Badan: hi sunt filii Galaad, filii Machir, filii Manasse. (Liber I Paralipomenon 7, 17)
Hoc cum audissent viri Jabes Galaad, omnia scilicet quæ Philisthiim fecerant super Saul, (Liber I Paralipomenon 10, 11)
Hebronitarum autem princeps fuit Jeria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Jazer Galaad, (Liber I Paralipomenon 26, 31)
et dimidiæ tribui Manasse in Galaad, Jaddo filius Zachariæ: Benjamin autem, Jasiel filius Abner: (Liber I Paralipomenon 27, 21)
Descenditque post annos ad eum in Samariam: ad cujus adventum mactavit Achab arietes et boves plurimos, ipsi, et populo qui venerat cum eo: persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad. (Liber II Paralipomenon 18, 2)
Dixitque Achab rex Israël ad Josaphat regem Juda: Veni mecum in Ramoth Galaad. Cui ille respondit: Ut ego, et tu: sicut populus tuus, sic et populus meus: tecumque erimus in bello. (Liber II Paralipomenon 18, 3)
Congregavit igitur rex Israël prophetarum quadringentos viros, et dixit ad eos: In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus, an quiescere? At illi: Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis. (Liber II Paralipomenon 18, 5)
Omnesque prophetæ similiter prophetabant, atque dicebant: Ascende in Ramoth Galaad, et prosperaberis, et tradet eos Dominus in manu regis. (Liber II Paralipomenon 18, 11)
Venit ergo ad regem. Cui rex ait: Michæa, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? Cui ille respondit: Ascendite: cuncta enim prospera evenient, et tradentur hostes in manus vestras. (Liber II Paralipomenon 18, 14)