Znaleziono 5022 Wyniki dla: Arca Autem Noe
Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cœpit rogare illum. (Evangelium secundum Lucam 15, 28)
epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit ; perierat, et inventus est. (Evangelium secundum Lucam 15, 32)
Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum: et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius. (Evangelium secundum Lucam 16, 1)
Ait autem villicus intra se: Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco. (Evangelium secundum Lucam 16, 3)
Audiebant autem omnia hæc pharisæi, qui erant avari: et deridebant illum. (Evangelium secundum Lucam 16, 14)
Et ait illis: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum. (Evangelium secundum Lucam 16, 15)
Facilius est autem cælum et terram præterire, quam de lege unum apicem cadere. (Evangelium secundum Lucam 16, 17)
Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. (Evangelium secundum Lucam 16, 22)
Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus: (Evangelium secundum Lucam 16, 23)
Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris: (Evangelium secundum Lucam 16, 25)
Ait autem illi: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent. (Evangelium secundum Lucam 16, 31)
Et ait ad discipulos suos: Impossibile est ut non veniant scandala: væ autem illi per quem veniunt. (Evangelium secundum Lucam 17, 1)