Znaleziono 573 Wyniki dla: Arc
Et factum est a die illa, media pars juvenum eorum faciebat opus, et media parata erat ad bellum : et lanceæ, et scuta, et arcus, et loricæ, et principes post eos in omni domo Juda. (Liber Nehemiae 4, 16)
filii Jahala, filii Darcon, filii Jeddel, (Liber Nehemiae 7, 58)
Dixi quoque Levitis ut mundarentur, et venirent ad custodiendas portas, et sanctificandam diem sabbati : et pro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum. (Liber Nehemiae 13, 22)
Secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris. (Liber Thobis 6, 20)
Non parcet oculus tuus ulli regno, omnemque urbem munitam subjugabis mihi. (Liber Iudith 2, 6)
Ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta, et absque scuto et gladio, Deus eorum pugnavit pro eis, et vicit. (Liber Iudith 5, 16)
Itaque die septimo, cum rex esset hilarior, et post nimiam potationem incaluisset mero, præcepit Maumam, et Bazatha, et Harbona, et Bagatha, et Abgatha, et Zethar, et Charchas, septem eunuchis qui in conspectu ejus ministrabant, (Liber Esther 1, 10)
Si tibi placet, decerne, ut pereat, et decem millia talentorum appendam arcariis gazæ tuæ. (Liber Esther 3, 9)
Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti. (Liber Iob 6, 10)
Quapropter et ego non parcam ori meo: loquar in tribulatione spiritus mei ; confabulabor cum amaritudine animæ meæ. (Liber Iob 7, 11)
Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere? (Liber Iob 7, 12)
Desperavi: nequaquam ultra jam vivam: parce mihi, nihil enim sunt dies mei. (Liber Iob 7, 16)