Znaleziono 51 Wyniki dla: Aquilonem

  • Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot: Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem. (Liber Genesis 13, 14)

  • In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem, viginti tabulæ erunt, (Liber Exodus 26, 20)

  • Ad plagam quoque tabernaculi, quæ respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas, (Liber Exodus 36, 25)

  • immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram Domino: sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum: (Liber Leviticus 1, 11)

  • Sufficit vobis circuire montem istum: ite contra aquilonem: (Liber Deuteronomii 2, 3)

  • Ascende cacumen Phasgæ, et oculos tuos circumfer ad occidentem, et ad aquilonem, austrumque et orientem, et aspice ; nec enim transibis Jordanem istum. (Liber Deuteronomii 3, 27)

  • omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat, ita ut novissimi illius multitudinis occidentalem plagam urbis attingerent. Abiit ergo Josue nocte illa, et stetit in vallis medio. (Liber Iosue 8, 13)

  • A fluvio turbido, qui irrigat Ægyptum, usque ad terminos Accaron contra aquilonem: terra Chanaan, quæ in quinque regulos Philisthiim dividitur, Gazæos, et Azotios, Ascalonitas, Gethæos, et Accaronitas. (Liber Iosue 13, 3)

  • Ab oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Jordanis: et ea quæ respiciunt ad aquilonem, a lingua maris usque ad eumdem Jordanis fluvium. (Liber Iosue 15, 5)

  • et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor, contra aquilonem respiciens Galgala, quæ est ex adverso ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis: transitque aquas, quæ vocantur fons solis: et erunt exitus ejus ad fontem Rogel. (Liber Iosue 15, 7)

  • Ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Jebusæi ad meridiem, hæc est Jerusalem: et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom ad occidentem in summitate vallis Raphaim contra aquilonem: (Liber Iosue 15, 8)

  • Et circuit de Baala contra occidentem, usque ad montem Seir: transitque juxta latus montis Jarim ad aquilonem in Cheslon: et descendit in Bethsames, transitque in Thamna. (Liber Iosue 15, 10)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina