Znaleziono 593 Wyniki dla: Apu
Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. (Epistula ad Romanos 4, 2)
Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit. (Epistula ad Romanos 9, 14)
idipsum invicem sentientes: non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos: (Epistula ad Romanos 12, 16)
Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. (Epistula ad Romanos 12, 20)
Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos: (Epistula I ad Corinthios 2, 3)
Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum. (Epistula I ad Corinthios 3, 19)
Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, judicari apud iniquos, et non apud sanctos? (Epistula I ad Corinthios 6, 1)
Sed frater cum fratre judicio contendit: et hoc apud infideles? (Epistula I ad Corinthios 6, 6)
Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum. (Epistula I ad Corinthios 7, 24)
Mea defensio apud eos qui me interrogant, hæc est: (Epistula I ad Corinthios 9, 3)
Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulieris, vir: caput vero Christi, Deus. (Epistula I ad Corinthios 11, 3)
Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum. (Epistula I ad Corinthios 11, 4)