Znaleziono 304 Wyniki dla: Animam
Non lædas servum in veritate operantem, neque mercenarium dantem animam suam. (Liber Ecclesiasticus 7, 22)
Mulier si est tibi secundum animam tuam, non projicias illam: et odibili non credas te. In toto corde tuo (Liber Ecclesiasticus 7, 28)
Ne des fornicariis animam tuam in ullo, ne perdas te et hæreditatem tuam. (Liber Ecclesiasticus 9, 6)
Nihil est iniquius quam amare pecuniam: hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua. (Liber Ecclesiasticus 10, 10)
Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum. (Liber Ecclesiasticus 10, 31)
Peccantem in animam suam quis justificabit? et quis honorificabit exhonorantem animam suam? (Liber Ecclesiasticus 10, 32)
Nequam est oculus lividi: et avertens faciem suam, et despiciens animam suam. (Liber Ecclesiasticus 14, 8)
Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis: non satiabitur donec consumat arefaciens animam suam. (Liber Ecclesiasticus 14, 9)
Da et accipe, et justifica animam tuam. (Liber Ecclesiasticus 14, 16)
Ante orationem præpara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum. (Liber Ecclesiasticus 18, 23)
Qui credit cito levis corde est, et minorabitur: et qui delinquit in animam suam, insuper habebitur. (Liber Ecclesiasticus 19, 4)
Qui peccat in animam suam, pœnitebit: et qui jucundatur in malitia, denotabitur. (Liber Ecclesiasticus 19, 6)