Znaleziono 937 Wyniki dla: Ana
Fuitque Dominus cum Juda, et montana possedit: nec potuit delere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant. (Liber Iudicum 1, 19)
Manasses quoque non delevit Bethsan, et Thanac cum viculis suis, et habitatores Dor, et Jeblaam, et Mageddo cum viculis suis, cœpitque Chananæus habitare cum eis. (Liber Iudicum 1, 27)
Ephraim etiam non interfecit Chananæum, qui habitabat in Gazer, sed habitavit cum eo. (Liber Iudicum 1, 29)
Zabulon non delevit habitatores Cetron, et Naalol: sed habitavit Chananæus in medio ejus, factusque est ei tributarius. (Liber Iudicum 1, 30)
habitavitque in medio Chananæi habitatoris illius terræ, nec interfecit eum. (Liber Iudicum 1, 32)
Nephthali quoque non delevit habitatores Bethsames, et Bethanath: et habitavit inter Chananæum habitatorem terræ, fueruntque ei Bethsamitæ et Bethanitæ tributarii. (Liber Iudicum 1, 33)
Hæ sunt gentes quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israëlem, et omnes qui non noverant bella Chananæorum: (Liber Iudicum 3, 1)
quinque satrapas Philisthinorum, omnemque Chananæum, et Sidonium, atque Hevæum, qui habitabat in monte Libano, de monte Baal Hermon usque ad introitum Emath. (Liber Iudicum 3, 3)
Itaque filii Israël habitaverunt in medio Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi: (Liber Iudicum 3, 5)
Post hunc fuit Samgar filius Anath, qui percussit de Philisthiim sexcentos viros vomere: et ipse quoque defendit Israël. (Liber Iudicum 3, 31)
et tradidit illos Dominus in manus Jabin regis Chanaan, qui regnavit in Asor: habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram, ipse autem habitabat in Haroseth gentium. (Liber Iudicum 4, 2)
Humiliavit ergo Deus in die illo Jabin regem Chanaan coram filiis Israël: (Liber Iudicum 4, 23)
