Znaleziono 1126 Wyniki dla: Ama
Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat: Credo, Domine ; adjuva incredulitatem meam. (Evangelium secundum Marcum 9, 23)
Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est. (Evangelium secundum Marcum 9, 25)
Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, cœpit clamare, et dicere: Jesu fili David, miserere mei. (Evangelium secundum Marcum 10, 47)
Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. (Evangelium secundum Marcum 10, 48)
Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna: benedictus qui venit in nomine Domini: (Evangelium secundum Marcum 11, 9)
At illi iterum clamaverunt: Crucifige eum. (Evangelium secundum Marcum 15, 13)
Pilatus vero dicebat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant: Crucifige eum. (Evangelium secundum Marcum 15, 14)
Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens: Eloi, eloi, lamma sabacthani? quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? (Evangelium secundum Marcum 15, 34)
Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat. (Evangelium secundum Marcum 15, 39)
et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. (Evangelium secundum Lucam 1, 42)
sicut scriptum est in libro sermonum Isaiæ prophetæ: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini ; rectas facite semitas ejus: (Evangelium secundum Lucam 3, 4)
Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilæam, et fama exiit per universam regionem de illo. (Evangelium secundum Lucam 4, 14)
