Znaleziono 1126 Wyniki dla: Ama
Quia fornicata est mater eorum, confusa est quæ concepit eos ; quia dixit: Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum. (Prophetia Osee 2, 5)
Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos ; et quæret eos, et non inveniet: et dicet: Vadam, et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc. (Prophetia Osee 2, 7)
Et nunc revelabo stultitiam ejus in oculis amatorum ejus ; et vir non eruet eam de manu mea ; (Prophetia Osee 2, 10)
Et corrumpam vineam ejus, et ficum ejus, de quibus dixit: Mercedes hæ meæ sunt, quas dederunt mihi amatores mei ; et ponam eam in saltum, et comedet eam bestia agri. (Prophetia Osee 2, 12)
Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum, et ornabatur inaure sua, et monili suo. Et ibat post amatores suos, et mei obliviscebatur, dicit Dominus. (Prophetia Osee 2, 13)
Super capita montium sacrificabant, et super colles accendebant thymiama ; subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus ; ideo fornicabuntur filiæ vestræ, et sponsæ vestræ adulteræ erunt. (Prophetia Osee 4, 13)
Clangite buccina in Gabaa, tuba in Rama ; ululate in Bethaven, post tergum tuum, Benjamin. (Prophetia Osee 5, 8)
Cum sanare vellem Israël, revelata est iniquitas Ephraim, et malitia Samariæ, quia operati sunt mendacium ; et fur ingressus est spolians, latrunculus foris. (Prophetia Osee 7, 1)
Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis: super triticum et vinum ruminabant ; recesserunt a me. (Prophetia Osee 7, 14)
Projectus est vitulus tuus, Samaria ; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari? (Prophetia Osee 8, 5)
Quia ex Israël et ipse est: artifex fecit illum, et non est deus ; quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ. (Prophetia Osee 8, 6)
Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi ; Ephraim munera dederunt amatoribus. (Prophetia Osee 8, 9)
