Znaleziono 10566 Wyniki dla: Ad
ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus. (Epistula II ad Timotheum 3, 17)
Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus: (Epistula II ad Timotheum 4, 1)
Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus, (Epistula II ad Timotheum 4, 3)
et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. (Epistula II ad Timotheum 4, 4)
In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus. Festina ad me venire cito. (Epistula II ad Timotheum 4, 8)
Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum: est enim mihi utilis in ministerium. (Epistula II ad Timotheum 4, 11)
Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas. (Epistula II ad Timotheum 4, 13)
amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem: ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere. (Epistula ad Titum 1, 9)
Confitentur se nosse Deum, factis autem negant: cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi. (Epistula ad Titum 1, 16)
ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant, (Epistula ad Titum 2, 4)
verbum sanum, irreprehensibile: ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis. (Epistula ad Titum 2, 8)
Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes, (Epistula ad Titum 2, 9)
