Mosaico decorativo

Znaleziono 312 Wyniki dla: Aaron

  • Hi sunt, quos numeraverunt Moyses et Aaron, et duodecim principes Israël, singulos per domos cognationum suarum. (Liber Numeri 1, 44)

  • Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: (Liber Numeri 2, 1)

  • Hæ sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai. (Liber Numeri 3, 1)

  • Et hæc nomina filiorum Aaron: primogenitus ejus Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar. (Liber Numeri 3, 2)

  • Hæc nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletæ et consecratæ manus ut sacerdotio fungerentur. (Liber Numeri 3, 3)

  • Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis: functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo. (Liber Numeri 3, 4)

  • Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent, (Liber Numeri 3, 6)

  • Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israël. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur. (Liber Numeri 3, 10)

  • Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiæ sanctuarii. (Liber Numeri 3, 32)

  • Castrametabuntur ante tabernaculum fœderis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël. Quisquis alienus accesserit, morietur. (Liber Numeri 3, 38)

  • Omnes Levitæ, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta præceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia. (Liber Numeri 3, 39)

  • dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt. (Liber Numeri 3, 48)


“Um filho espiritual perguntou a Padre Pio: Como posso recuperar o tempo perdido? Padre Pio respondeu-lhe “Multiplique suas boas obras!” São Padre Pio de Pietrelcina