Znaleziono 22502 Wyniki dla: És
Ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni, dicens: Pater meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta quæ possident, venerunt de terra Chanaan: et ecce consistunt in terra Gessen. (Liber Genesis 47, 1)
quos ille interrogavit: Quid habetis operis? Responderunt: Pastores ovium sumus servi tui, et nos et patres nostri. (Liber Genesis 47, 3)
Ad peregrinandum in terra tua venimus: quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame in terra Chanaan: petimusque ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gessen. (Liber Genesis 47, 4)
Dixit itaque rex ad Joseph: Pater tuus et fratres tui venerunt ad te. (Liber Genesis 47, 5)
Terra Ægypti in conspectu tuo est: in optimo loco fac eos habitare, et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum. (Liber Genesis 47, 6)
et interrogatus ab eo: Quot sunt dies annorum vitæ tuæ? (Liber Genesis 47, 8)
respondit: Dies peregrinationis meæ centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt. (Liber Genesis 47, 9)
Et benedicto rege, egressus est foras. (Liber Genesis 47, 10)
Joseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Ægypto in optimo terræ loco, Ramesses, ut præceperat Pharao. (Liber Genesis 47, 11)
In toto enim orbe panis deerat, et oppresserat fames terram, maxime Ægypti et Chanaan. (Liber Genesis 47, 13)
Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta Ægyptus ad Joseph, dicens: Da nobis panes: quare morimur coram te, deficiente pecunia? (Liber Genesis 47, 15)
Quibus ille respondit: Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pretium non habetis. (Liber Genesis 47, 16)