Znaleziono 22502 Wyniki dla: És
Qui responderunt: Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus: Sit juramentum inter nos, et ineamus fœdus, (Liber Genesis 26, 28)
surgentes mane, juraverunt sibi mutuo: dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum. (Liber Genesis 26, 31)
Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes: Invenimus aquam. (Liber Genesis 26, 32)
Unde appellavit eum Abundantiam: et nomen urbi impositum est Bersabee, usque in præsentem diem. (Liber Genesis 26, 33)
Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Hethæi, et Basemath filiam Elon ejusdem loci: (Liber Genesis 26, 34)
Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat: vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei: Fili mi? Qui respondit: Adsum. (Liber Genesis 27, 1)
Cui pater: Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meæ. (Liber Genesis 27, 2)
dixit filio suo Jacob: Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei: (Liber Genesis 27, 6)
Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis: (Liber Genesis 27, 8)
et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur: (Liber Genesis 27, 9)
Cui ille respondit: Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis: (Liber Genesis 27, 11)
Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum: (Liber Genesis 27, 15)