Znaleziono 22502 Wyniki dla: És
Nolite ergo effici participes eorum. (Epistula ad Ephesios 5, 7)
fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate: (Epistula ad Ephesios 5, 9)
probantes quid sit beneplacitum Deo: (Epistula ad Ephesios 5, 10)
Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere. (Epistula ad Ephesios 5, 12)
Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur: omne enim, quod manifestatur, lumen est. (Epistula ad Ephesios 5, 13)
Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes, (Epistula ad Ephesios 5, 15)
sed ut sapientes: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. (Epistula ad Ephesios 5, 16)
Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei. (Epistula ad Ephesios 5, 17)
Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto, (Epistula ad Ephesios 5, 18)
loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, (Epistula ad Ephesios 5, 19)
gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri, (Epistula ad Ephesios 5, 20)
Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino: (Epistula ad Ephesios 5, 22)