Znaleziono 8325 Wyniki dla: qua

  • Fecit ergo Noe omnia, quae mandaverat ei Dominus. (Liber Genesis 7, 5)

  • Eratque Noe sescentorum annorum, quando diluvii aquae inundaverunt super terram. (Liber Genesis 7, 6)

  • Et ingressus est Noe et filii eius, uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii. (Liber Genesis 7, 7)

  • Cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram. (Liber Genesis 7, 10)

  • et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus. (Liber Genesis 7, 12)

  • ingressae sunt ad Noe in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitae. (Liber Genesis 7, 15)

  • Et quae ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut praeceperat ei Deus; et inclusit eum Dominus de foris. (Liber Genesis 7, 16)

  • Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram, et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra. (Liber Genesis 7, 17)

  • Vehementer enim inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae; porro arca ferebatur super aquas. (Liber Genesis 7, 18)

  • Et aquae praevaluerunt nimis super terram, opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo. (Liber Genesis 7, 19)

  • Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat. (Liber Genesis 7, 20)

  • Consumptaque est omnis caro, quae movebatur super terram, volucrum, pecorum, bestiarum omniumque reptilium, quae reptant super terram, et universi homines: (Liber Genesis 7, 21)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina