Talált 8325 Eredmények: qua
Fecit ergo Noe omnia, quae mandaverat ei Dominus. (Liber Genesis 7, 5)
Eratque Noe sescentorum annorum, quando diluvii aquae inundaverunt super terram. (Liber Genesis 7, 6)
Et ingressus est Noe et filii eius, uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii. (Liber Genesis 7, 7)
Cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram. (Liber Genesis 7, 10)
et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus. (Liber Genesis 7, 12)
ingressae sunt ad Noe in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitae. (Liber Genesis 7, 15)
Et quae ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut praeceperat ei Deus; et inclusit eum Dominus de foris. (Liber Genesis 7, 16)
Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram, et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra. (Liber Genesis 7, 17)
Vehementer enim inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae; porro arca ferebatur super aquas. (Liber Genesis 7, 18)
Et aquae praevaluerunt nimis super terram, opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo. (Liber Genesis 7, 19)
Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat. (Liber Genesis 7, 20)
Consumptaque est omnis caro, quae movebatur super terram, volucrum, pecorum, bestiarum omniumque reptilium, quae reptant super terram, et universi homines: (Liber Genesis 7, 21)