Znaleziono 8325 Wyniki dla: qua
Et ait Dominus Deus: “Ecce homo factus est quasi unus ex nobis, ut sciat bonum et malum; nunc ergo, ne mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et comedat et vivat in aeternum!”. (Liber Genesis 3, 22)
Emisit eum Dominus Deus de paradiso Eden, ut operaretur humum, de qua sumptus est. (Liber Genesis 3, 23)
Adam vero cognovit Evam uxo rem suam, quae concepit et peperit Cain dicens: “Acquisivi virum per Dominum”. (Liber Genesis 4, 1)
Dixitque Dominus ad eum: “Quare iratus es, et cur concidit facies tua? (Liber Genesis 4, 6)
Dixitque Cain ad Dominum: “Maior est poena mea quam ut portem eam. (Liber Genesis 4, 13)
Dixitque ei Dominus: “Nequaquam ita fiet, sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur!”. Posuitque Dominus Cain signum, ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum. (Liber Genesis 4, 15)
Cognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit et peperit Henoch. Et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Henoch. (Liber Genesis 4, 17)
Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus homi nem, ad similitudinem Dei fecit illum. (Liber Genesis 5, 1)
Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni, genuitque filios et filias. (Liber Genesis 5, 4)
Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis genuitque filios et filias. (Liber Genesis 5, 7)
Et vixit Enos, postquam genuit Cainan, octingentis quindecim annis et genuit filios et filias. (Liber Genesis 5, 10)
Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias. (Liber Genesis 5, 13)