Znaleziono 133 Wyniki dla: Vinum

  • Praevaluerunt sermones Ionadab filii Rechab, quos praecepit filiis suis, ut non biberent vinum, et non biberunt usque ad diem hanc, quia oboedierunt praecepto patris sui; ego autem locutus sum ad vos de mane consurgens et loquens, et non oboedistis mihi. (Liber Ieremiae 35, 14)

  • reversi sunt, inquam, omnes Iudaei de universis locis, ad quae profugerant, et venerunt in terram Iudae ad Godoliam in Maspha et collegerunt vinum et messem multam nimis. (Liber Ieremiae 40, 12)

  • Ablata est laetitia et exsultatio de horto et de terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli; nequaquam calcator uvae solitum celeuma cantabit. (Liber Ieremiae 48, 33)

  • LAMED. Matribus suis dixerunt: “Ubi est triticum et vinum?”, cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis, cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum. (Lamentationes 2, 12)

  • Damascenus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum, propter multitudinem diversarum opum; vinum de Helbon et lanam de Sahar (Prophetia Ezechielis 27, 18)

  • et vinum de Uzal pro mercibus tuis dederunt; ferrum fabrefactum, cassia et calamus in commutatione tua erat. (Prophetia Ezechielis 27, 19)

  • Et vinum non bibet omnis sacerdos, quando ingressurus est atrium interius. (Prophetia Ezechielis 44, 21)

  • Porro custos tollebat cibaria et vinum potus eorum dabatque eis legumina. (Prophetia Danielis 1, 16)

  • Balthasar rex fecit grande con vivium optimatibus suis mille et coram his milibus vinum bibebat. (Prophetia Danielis 5, 1)

  • bibebant vinum et laudabant deos suos aureos et argenteos, aereos, ferreos ligneosque et lapideos. (Prophetia Danielis 5, 4)

  • sed adversum Dominum caeli elevatus es, et vasa domus eius allata sunt coram te, et tu et optimates tui et uxores tuae et concubinae tuae vinum bibistis in eis; deos quoque argenteos et aureos et aereos, ferreos ligneosque et lapideos, qui non vident neque audiunt neque sentiunt, laudasti, porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua et omnes vias tuas, non glorificasti. (Prophetia Danielis 5, 23)

  • panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum, donec complerentur tres hebdomades dierum. (Prophetia Danielis 10, 3)


Como distinguir uma tentação de um pecado e como estar certo de que não se pecou? – perguntou um penitente. Padre Pio sorriu e respondeu: “Como se distingue um burro de um homem? O burro tem de ser conduzido; o homem conduz a si mesmo!” São Padre Pio de Pietrelcina