Znaleziono 133 Wyniki dla: Vinum

  • Cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis eorum, et opus Domini non respiciunt, nec opera manuum eius considerant. (Liber Isaiae 5, 12)

  • Vae, qui potentes sunt ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem! (Liber Isaiae 5, 22)

  • Et ablata est laetitia et exsultatio de hortis, et in vineis non exsultant neque iubilant. Vinum in torculari non calcabit, qui calcare consueverat; clamor cessavit. (Liber Isaiae 16, 10)

  • et ecce gaudium et laetitia, occidere boves et iugulare pecus, comedere carnes et bibere vinum: “Comedamus et bibamus, cras enim moriemur”. (Liber Isaiae 22, 13)

  • cum cantico non bibent vinum, amara erit potio bibentibus illam. (Liber Isaiae 24, 9)

  • Heu! Omnes sitientes, venite ad aquas; et, qui non habetis argentum, properate, emite et comedite, venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac. (Liber Isaiae 55, 1)

  • “Venite, sumam vinum, et impleamur ebrietate; et cras erit sicut hodie et multo amplius”. (Liber Isaiae 56, 12)

  • Iuravit Dominus in dextera sua et in brachio fortitudinis suae: “Non dabo triticum tuum ultra cibum inimicis tuis, neque bibent filii alieni vinum tuum, in quo laborasti. (Liber Isaiae 62, 8)

  • “Vade ad domum Rechabitarum et loquere eis; et introduces eos in domum Domini in unam exedram et dabis eis bibere vinum”. (Liber Ieremiae 35, 2)

  • Et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino et calices et dixi ad eos: “Bibite vinum”. (Liber Ieremiae 35, 5)

  • Qui responderunt: “Non bibemus vinum, quia Ionadab filius Rechab pater noster praecepit nobis dicens: “Non bibetis vinum, vos et filii vestri, usque in sempiternum (Liber Ieremiae 35, 6)

  • Oboedivimus ergo voci Ionadab filii Rechab patris nostri in omnibus, quae praecepit nobis, ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris, nos et mulieres nostrae, filii et filiae nostrae, (Liber Ieremiae 35, 8)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina