Znaleziono 133 Wyniki dla: Vinum

  • dabo pluviam terrae vestrae temporaneam et serotinam in tempore suo, ut colligas frumentum et vinum et oleum, (Liber Deuteronomii 11, 14)

  • et emes ex eadem pecunia, quidquid tibi placuerit, sive ex armentis sive ex ovibus, vinum quoque et siceram et omne, quod desiderat anima tua; et comedes ibi coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua (Liber Deuteronomii 14, 26)

  • Vineas plantabis et coles et vinum non bibes nec colliges ex ea quippiam, quoniam vastabitur vermibus. (Liber Deuteronomii 28, 39)

  • et devoret fructum iumentorum tuorum ac fruges terrae tuae, donec intereas, et non relinquat tibi triticum, vinum et oleum, partum armentorum et incrementum ovium, donec te disperdat (Liber Deuteronomii 28, 51)

  • panem non comedistis, vinum et siceram non bibistis, ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester. (Liber Deuteronomii 29, 5)

  • fel draconum vinum eorum et venenum aspidum insanabile. (Liber Deuteronomii 32, 33)

  • de quorum victimis comedebant adipes et bibebant vinum libaminum? Surgant et opitulentur vobis et in necessitate vos protegant! (Liber Deuteronomii 32, 38)

  • Quae respondit: “Numquid possum deserere vinum meum, quod laetificat deos et homines, et super ligna cetera commoveri?”. (Liber Iudicum 9, 13)

  • Cave ergo, ne vinum bibas ac siceram nec immundum quidquam comedas, (Liber Iudicum 13, 4)

  • Et dixit mihi: “Ecce concipies et paries filium; cave, ne vinum bibas et siceram et ne aliquo vescaris immundo: erit enim puer nazaraeus Dei ex utero matris usque ad diem mortis suae””. (Liber Iudicum 13, 7)

  • et, quidquid ex vinea nascitur, non comedat, vinum et siceram non bibat, nullo vescatur immundo et, quod ei praecepi, custodiat”. (Liber Iudicum 13, 14)

  • habentem paleas et pabulum pro asinis nostris et panem ac vinum in meos et ancillae tuae usus et pueri, qui cum servo tuo sunt; nulla re indigemus nisi hospitio”. (Liber Iudicum 19, 19)


“Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor”. São Padre Pio de Pietrelcina