Znaleziono 2521 Wyniki dla: Tribus Ex Israel
Praecepique vobis in tempore illo dicens: Dominus Deus vester dedit vobis terram hanc in hereditatem; expediti praecedite fratres vestros filios Israel, omnes viri robusti, (Liber Deuteronomii 3, 18)
Et nunc, Israel, audi praecepta et iudicia, quae ego doceo vos, ut facientes ea vivatis et ingredientes possideatis terram, quam Dominus, Deus patrum vestrorum, daturus est vobis. (Liber Deuteronomii 4, 1)
Ista est lex, quam proposuit Moyses coram filiis Israel; (Liber Deuteronomii 4, 44)
haec testimonia et praecepta atque iudicia, quae locutus est ad filios Israel, quando egressi sunt de Aegypto, (Liber Deuteronomii 4, 45)
trans Iordanem in valle contra Bethphegor, in terra Sehon regis Amorraei, qui habitavit in Hesebon, quem percussit Moyses et filii Israel egressi ex Aegypto. (Liber Deuteronomii 4, 46)
Vocavitque Moyses omnem Israelem et dixit ad eos: “Audi, Israel, praecepta atque iudicia, quae ego loquor in auribus vestris hodie; discite ea et opere complete. (Liber Deuteronomii 5, 1)
Audi, Israel, et observa, ut facias, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus, Deus patrum tuorum, tibi terram lacte et melle manantem. (Liber Deuteronomii 6, 3)
Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est. (Liber Deuteronomii 6, 4)
Audi, Israel: Tu transgredieris hodie Iordanem, ut possideas nationes maximas et fortiores te, civitates ingentes et ad caelum usque muratas, (Liber Deuteronomii 9, 1)
Filii autem Israel castra moverunt ex Berothbeneiacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est; pro quo sacerdotio functus est Eleazar filius eius. (Liber Deuteronomii 10, 6)
Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua (Liber Deuteronomii 10, 12)
et Dathan atque Abiram filiis Eliab, qui fuit filius Ruben, quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et universa substantia eorum, quam habebant in medio Israel. (Liber Deuteronomii 11, 6)